Mikołaj Kopernik do Maurycego Ferbera, biskupa warmińskiego - transkrypcja
Reuerendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Mauritio Dei gratia episcopo Varmiensi Domino suo plurimum Observando atque Gratioso
Reuerendissime in Christo Pater et Domine, Domine Gratiose. Cum olim tempore belli venerabilis dominus Henricus Snellemberg a domino Renoldo Velsted de pecunijs mihi debitis marcas centum recepisset et non longe post soluisset ex ijs marcas XC, remansit mihi in marcas X obligatus, quas ad frequentem repetitionem hactenus consequi non possum, sed remittens me semper ad proximam prouentuum distributionem soluere promisit. Cum igitur transactis aliquot mensibus contigisset, ut me praesente venerabilis dominus administrator quandam pecuniae partem adnumerasset illi, requisiui eum, ut ex ea mihi tunc fecisset solutionem secundum promissa, offerens me quitaturum illum manu propria. Tunc iterum noua exceptione me fraudauit coegitque, ut prius chirographum eius a Rinaldo Velstede recuperarem. Nunc adueniente heri venerabili domino administratore et corpora praebendarum distribuente requisiui illum cum chirographo suo nec sic profeci dicente illo, quod plane uolet pecuniam suam a domino administratore, et si quod mi hi debeat, hoc per viam iuris et iudicis officium peterem. Postquam ergo video aliter fleri non posse atque pro dilectione - odium, pro graticatione - ludibria retribui, coactus sequi consilium eius, quo me distrahere cogitat, vel difraudere si posset, recurro ad Reuerendissimam Dominationem Vestram et rogo et supplico: dignetur mihi decernere arrestum fructuum sui beneficii, donec mihi satisfiat, vel quomodolibet aliter prouiderer sua benignitate, ut quod meum est, consequi possem. Seruitia mea cum omni promptitudine Reuerendissimae Dominationi Vestrae, deuoueo, quam Diuina clementia longaeuum conseruet in omni prosperitate et felici gubernatione. Ex Frauenburg, feria 2 post Oculi anno Domini MDXXIIII.
Eiusdem Reuerendissimae Dominationis Vestrae
Nicolaus Copernicus