NICOLAUS COPERNICUS THORUNENSIS
NCT » Archiwum » Listy Kopernika » Listy osobiste »

Mikołaj Kopernik do Jana Dantyszka, biskupa elekta chełmińskiego - transkrypcja

Frombork, 11 kwietnia 1533 r.

Reuerendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Joanni Electo Culmensi, Domino et Fautori suo plurimum Observando

Reuerendissime in Christo Pater et Domine. Percepi litteras Reuerendissimae Dominationis Vestrae, e quibus humanitatem, gratiam et fauorem erga me Reuerendissimae Dominationis Vestrae satis intelligo, quae cum apud ipsam obtinui, etiam apud alios quoscumque bonos viros eadem mihi propagare non dedignatur. Quod certe non meis meritis, sed cognitae Reuerendissimae Dominationis Vestrae bonitati puto tribuendum. Utinam mihi possit aliquando contingere, quibus haec possem promereri. Gaudeo certe plus quam dici potest me talem dominum et fautorem inuenisse. Quod autem petit Reuerendissima Dominatio Vestra, ut ad se 20 huius mensis me conferrem, quod etsi libentissime facerem non leuem causam habens tantum amicum et patronu m visitandi, id tamen mihi incidit infortunium, vt eo tempore dominum Felicem et me negocia quaedam et causae necessariae nos cogant in loco manere. Itaque vti Reuerendissima Dominatio Vestra boni consulat absentiam tunc meam, rogo. Sum alioqui accedere Reuerendissimam Dominationem Vestram, vt par est, paratissimus et, cui plurima alia debeo, facere, quod placuerit, modo id Reuerendissima Dominatio Vestra alio tempore mihi insinuauerit. Cum iam non in petitis gratificari, sed magis iussa capessere me debere fateor. Ex Frauenburg Parasceue Pascae anno 1533.

Eidem Reuerendissimae Dominationis Vestrae deuotissimus

Nicolaus Copernicus