NICOLAUS COPERNICUS THORUNENSIS
NCT » Archiwum » Pisma ekonomiczne »

Meditata - Rozmyślania o reformie monetarnej Prus Królewskich 1517 - transkrypcja

[Olsztyn], 15 sierpnia 1517 r.

Moneta est aurum vel argentum signatum, qua precia emptibilium vendibiliumque rerum numerantur secundum cuiusuis rei publice constitutum vel gubernantis ipsam. Est igitur mensura quedam estimacionum; oportet autem mensuram firmum semper ac statum servare modum. Alioqui necesse est confundi ordinacionem rei pu[blice], ementes quoque et vendentes multipliciter defraudari, quemadmodum si vlna, modius pondusue certam quantitatem non seruet. Hanc ergo mensuram estimacionem puto ipsius monete, que et si in bonitate materie fundetur, oportet tamen valorem ab estimacione discernere; potest enim pluris estimari moneta, quam eius, qua constat, materia et [e]conuerso. Causa vero constitucionis monete necessaria est. Quamuis enim auri et argenti solo pondere rerum commutatio fieri posset, ex quo communi hominum consensu aurum et argentum in precio habeatur. Sed propter multam incommoditatem afferendorum semper ponderum, quodque non statim auri et argenti sinceritas deprehenderetur, ab hominibus institutum est publico sigillo monetam signari, que significetur iustam auri vel argenti partem inesse et fidei autoritas adhibeatur. Iusta autem et equa monete estimacio est, quando paululo minus auri vel argenti continet, quam pro ipsa ematur, utpote quantum pro expensis dumtaxat monetariorum oportuerit deduci; debet enim signum aliquam materie addere dignitatem. Potest hec tribus modis deprauari, vel propter defectum materie solum, quando sub eodem pondere monete plus, quam oportet, es commiscetur argento; vel propter defectum ponderis, quamuis iustam habeat eris et argenti mixtionem; vel, quod peius, propter vtrumque simul. Potest eciam propter immoderatam multitudinem moneta vilescere, si tantum argenti in monetam redigitur, donec argenti massa magis ab hominibus desideretur. Perit nempe hoc modo dignitas monete, quando per ipsam tantum argenti emere mihi non licet, quantum ipsa pecunia continet senciamque tunc maiorem profectum eliquando argentum in monete destructionem. Remedium est et non amplius monetam cudere, donec se ipsam coequauerit. Vilescit eciam vltro valor monete longo vsu detrite, propter quod solum instaurari aut innouari debet.

Cuius signum est, si argentum in moneta aliquanto minus reperitur, quam pro ipsa emptum. Quocies ergo noua fieri debet, opere precium est antique vsum interdicere omnino et ut eam inferentes in argentaria officina recipiant nouam, qua argenti quantitas, que in antiqua est, admodum compe[n]setur. Quod si neglectum fuerit, inficiet antiqua noue monete dignitatem duplici racione. Mixta enim reddet summam a iusto pondere deficientem et nimium forsan multiplicatam; sequetur, quod dixi superius. Maximus vero error est et admodum intollerabilis, si dominus, vel apud quem est rei publice gubernatio, ex monete cussione lucrum querat, dum videlicet preexistenti monete, materia vel pondere deficientem nouam inducit sub pretextu estimacionis antique. Fallit enim non subditos solum, sed eciam se ipsum presenti tantummodo gaudentem lucro et quidem modico, non aliter quam parcus seminator, qui mala semina mittit, vt seruet bona; metet itidem, que seminauit. Infestat malum hoc estimacionem monete, perinde ac rubigo frumenta, quod postquam inualuerit fueritque iam sero deprehensum, non facile commouebit dominus sine subditorum altero grauamine neque honeste satis, utpote cuius causam prestiterit ipse. Exemplificabo nunc de moneta Prussie multis vicijs hactenus obnoxia. Transit autem sub nominibus marcarum et scotorum etc. et sunt sub eisdem nominibus eciam pondera: marca ponderis est libra j et scoti III faciunt vnciam I; marca autem numeri constat solidis LX. Verum, ne equiuocacio obscuritate(m) pariat, in ijs, que in sequentibus dicam, vbicumque marca dicetur, numerum intelligi volo; pro pondere vero libram nominabo, quemadmodum marce II constituunt ipsam. Pecunia igitur, qua modo vtimur, ex solidis, grossis et denarijs constat. Inuenio autem ea numismata, que nunc grossi vocantur, aliquando solidos fuisse et marcas VIII libram I habuisse purissimi argenti, quod eciam ex ipsorum composicione deprehenditur. Constant enim ex dimidio eris et argenti et eorum marce octo per LX pendunt prope libras duas et hos vocabant nouos solidos et eorum nouas marcas siue bonas. Erant enim et alii antiqui solidi et eorum marca antiqua siue leuis, pondere quidam pares illis, valore autem ex dimidio; erat enim in ijs quarta pars dumtaxat argenti et marce XVI libram vnam argenti continebant pendentes quadruplum. Deinde mutato statu patrie, cum ciuitatibus esset cudendi monetam concessa potestas et ipse nouum exequerentur priuilegium, creuit pecunia multitudine, non autem bonitate cepitque IIII partibus eris quinta argenti misceri, donec pro marcis viginti libra argenti purissimi emeretur. Manente autem adhuc antiqua partim moneta noui illi solidi facti sunt scoti, vt XXIIII pro marca leui computarentur; erat enim tunc marca I solidorum non multo melior quam illi XXIIII. Postea vero, quam euanescerent noui illi solidi iam scoti facti eo, quod eciam per Marchiam et Pomeraniam accepti essent, placuit eos grossorum estimacione reuocare, hoc est sub solidis tribus, maximo errore et tanto procerum consilio prorsus indigno, quasi proprijs malis gaudencium, quod scilicet Prussia non posset esse sine illis, quamuis non essent meliores denarijs XV et absque is erat moneta plus quam aufficiens. Dissidebant ergo grossi cum solidis tribus quinta vel sexta parte minus valentes; estimacione tamen fallaci pares detrahebant dignitati solidorum, bonitatem eorum sibi mencientes et promiscui pecunie estimacionem cum bonitate confundentes. De[cre]scebat ergo in dies magis ac magis estimacio pecunie. Placuit tamen a fabricacione monete plane non cessare et cum expense non sufficerent, vt equivalens priori cuderetur, facta est semper, que estimacioni continue labanti vix satisfaceret. Itaque posterior et peior semper priori inducta estimacionem precedentis oppressit et extrusit, donec estimacio solidorum et grossorum valor coequaretur et marce XXIIII leues pro libra cedant argenti necdum cessatur vsque in presens, quin eciam post equatam iam fere estimacionem cum grossis noui iam eciam grossi succedunt pondere saltem deficientes; nam marce XXVI libras duas pendentes libram I argenti habent. Quid restat, nisi ut proxime marcis XXVI libra argenti ematur, nisi interim succursum fuerit. Tantis ergo vicijs laborat Prussiana moneta et per eam tota patria. Soli aurifices eius erumnis fruuntur bonitatem metalli callentes; colligunt enim ex promiscua pecunia antiquam, ex qua eliquatum argentum vendunt, plus semper argenti cum moneta recipientes ab imperito vulgo. Et postquam antiqui illi solidi iam penitus euanuerunt, eliguntur proxime sequentes tanquam ex auenis triticum. Vtinam reformentur hoc, dum tempus est, ante ruinam maiorem, ut saltem ad XX marcas libra argenti restitueretur et retineretur in futurum per artem supra dictam. Subiciam ergo hoc eciam huius reduccionis exemplar. Primum est, ut vnus duntaxat locus cusioni monetarije deputetur, vbi non ciuitatis vnius vel sub eius insignis, sed tocius patrie et quatenus sine optimatum terre ac ciuitatum decreto non fiat deinceps noua moneta, decreto autem inuiolabili, ne vltra XX marce fiant ex argenti purissimi libra. Hoc nempe modo pro solidis sumantur eris libre III, argenti puri libra I minus vncia dimidia, vel quantum necesse fuerit pro expensis duntaxat detrahendum; confletur massa, ex qua marce XX fiant, que in empcione valebunt argenti libram vnam. Fiant eciam scoti ex eris libris duabus et vnceis XI quartis tribus argenti pro marcis XX per XXIIII. Sed magis forsan conueniret, si pro solidis semisolidi formarentur ad predictam racionem, vt essent quinque pro scoto et semisolidi pro IIII denarijs remanentibus commutarentur. Cum autem incepta fuerit hec monetacio, interdicatur vsus antique et in monetaria pro marcis tredecim antique reddantur decem noue siue solidorum, siue grossorum. Oportebit enim hoc dampnum semel pati, vt multa inde bona sequantur et constans vtilitas et in vigintiquinque vel pluribus annis semel renouasse monetam satis sit. Et hec de moneta sufficiant, que meliori iudicio examinanda relinquo, quemadmodum cum tempore noui semper casus sese offerunt.

N. C. Meditata XV Augusti anno Domini MDXVII