Monete cudende ratio - Zasady bicia monety (ok. 1526) - transkrypcja
[przed kwietniem 1526 r.]
Sequitur consilium primorum Prussie de restitutione monete Pruthenice.
Quanquam innumere pestes sunt, quibus regna, principatus et respublice decrescere solent, hec tamen quattuor (meo iudicio) potissima sunt: discordia, mortalitas, terre sterilitas et onete vilitas. Tria prima adeo euidencia sunt, vt nemo ita esse nesciat; sed quartum, quod ad monetam attinet, a paucis et non nisi cordatissimis consideratur, quia non uno impetu simul, sed paulatim et occulta quadam ratione respublicas euertit.
Est autem moneta aurum vel argentum signatum, qua precia emptibilium vendibiliumque rerum numerantur secundum cuiusvis reipublice vel gubernantis ipsam institutum.
Est ergo moneta tanquam mensura quedam communis estimationum. Oportet autem id, quod mensura esse debet, firmum semper ac statum seruare modum. Alioqui necesse est confundi ordinationem reipublice, ementes quoque et vendentes multipliciter def raudari, quemadmodum si vlna, modius pondusue certam quantitatem non seruet. Hanc igitur mensuram estimationem puto ipsius monete, que etsi in bonitate materie fundetur, oportet tamen valorem ab estimatione discerni. Potest enim pluris estimari moneta quam eius qua constat materia et econuerso.
Causa vero constitutionis monete necessaria est. Quamuis enim solo pondere auri et argenti rerum commutatio fieri potuisset, exquo communi hominum eon sensu aurum et argentum vbique in precio habeatur, sed tamen propter multam incommoditatem afferendorum semper ponderum quodque non statim auri et argenti synceritas deprehendatur ab omnibus, institutum est publico sigillo monetam signari, quo significetur iustam auri vel argenti quantitatem inesse et fides adhibeatur autoritati.
Solet etiam monete et maxime argentee es commisceri propter duas (vt existimo) causas: videlicet quo minus exposita sit insidijs expilancium et conflancium ipsam; quod futurum esset, si ex syncero argento constaret. Secunda, quod massa argenti in minutas partes et scrupulos nummorum fracta retineat cum ere admixto conuenientem magnitudinem. Potest superaddi et tercia: ne scilicet continuo vsu detrita citius pereat, sed fulcitamento eris diuturnior perseueret.
Iusta autem et equa monete estimatio est, quando paulo minus auri vel argenti continet quam pro ipsa ematur, vtpote quantum pro expensis dumtaxat monetariorum oportuerit deduci. Debet enim signum ipsi materie aliquam addere dignitatem.
Vilescit hec vt plurimum propter nimiam multitudinem, vtpote si tanta argenti copia in monetam transierit, quoadusque argenti massa ab hominibus magis quam moneta desideretur. Perijt nempe hoc modo dignitas monete, quando per ipsam tantum argenti non licet emere, quantum ipsa pecunia continet senciaturque profectus aliquando argentum in monete destructionem. Cuius remedium est non amplius monetam cudere, donec se ipsam coequauerit reddaturque charior argento.
Valor quoque multis modis deprauatur, vel propter defectum materie solum, quando scilicet sub eodem pondere monete, plus quam oportet, eris comiscetur argento, vel propter defectum ponderis, quamuis iustam habeat eris cum argento admixtionem, vel, quod pessimum est, propter vtrumque simul. Deficit enim vltro valor ac longo vsu deteritur; propter quod solum instaurari ac innouari debet. Cuius signum est, si argentum in moneta aliquanto minus reperitur quam pro ipsa emptum. In quo merito penuria monete intelligitur.
Premissis generaliter de moneta expositis speciatim ad Prussianam descendamus ostendentes primum, quomodo in tantam leuitatem peruenerit. Transit autem sub nominibus marcharum, scotorum etc. Et sunt sub eisdem nominibus eciam pondera. Nam marcha ponderis est libra media, at marcha numeri constat solidis LXI; que omnia vulgo nota sunt. Verum ne equiuocatio numeri et ponderis obscuritatem pariat, vbicumque deinceps marcha nominabitur, de numero intelligatur. Nomine vero libre pondus duarum marcharum, pro selibra vero marcham ponderis accipe.
Inuenimus igitur in antiquis recessibus ac litterarum munimentis, quod sub magistratu Conradi de Jungingen, hoc est proxime ante bellum Tannenbergense, emebatur selibra, id est marcha argenti puri, marchis Prutenicis duabus et scotis VIII, quando videlicet tribus partibus argenti puri quarta pars eris admiscebatur et ex libra dimidia eius masse solidos CXII faciebant. Quibus tercia pars adiecta est et sunt solidi XXXVII et tercia pars vnius facit totam summam solidorum CXLVIIII et terciam pendentem libre vnius bessem, hoc est scotos XXXII, que proculdubio tres partes (et sunt libra media argenti puri) continebit. Sed iam dictum est precium eius fuisse solidos CXL in selibras. Reliquum vero, quod in IX solidis et tercia deerat, estimatio monete suppleuit. Erat itaque eius estimatio cum valore conuenienter concinnata.
Huius generis numismata sunt: Vinrici, Vlrici et Conradi, que interdum reperiuntur adhuc in thesauris. Deinde post cladem Prussie et bellum supradictum cepit detrimentum reipublice indies magis ac magis in moneta apparere. Nam Henrici solidi aspectu quidem similes supradictis non amplius reperiuntur habere, quam tres quintas argenti. Crescebatque error hic, donec inuerso ordine ceptum est tribus partibus eris quartam argenti misceri, vt iam non argenti moneta, sed cuprea rectius diceretur, pondus tamen retinebat solidorum CXII in selibra. Cum autem minime conueniat nouam ac bonam monetam introducere antiqua viliore remanente quanto hic magis erratum est viliorem nouam monetam introducendo, que non solum infecit antiquam, sed, vt ita dicam, expugnauit. Cui errori dum sub magistratu Michaelis, Rossdorff obuiare vellent ac monetam in meliorem statum reducere, cudebant nouos solidos, quos nunc grossos vocamus. Sed cum antiqui viliores non viderentur sine iactura aboleri posse, vnacum nouis insigni errore permanserunt. Transibantque duo solidi antiqui pro vno nouo factumque tunc est, quod duplex marcha plebi ingereretur nouorum videlicet solidorum et antiquorum illorum marcha noua siue bona, horum vero antiqua siue leuis solidorum vtrobique sexaginta oboli vero in suo vsu manebant ita, vt pro solido antiquo sex dumtaxat commutarentur, pro nouo vero XII; nam ab inicio duodecim obolorum fuisse solidum facile conijci potest. Sicut enim quindenum numerum vulgo mandel vocamus, ita in plerisque Germanie terris vox illa schilling pro duodenario numero durat.
Perseuerauit autem nouorum solidorum appellatio vsque ad memoriam nostram; quomodo demum grossi facti sint, inferius dicam.
Nouorum igitur solidorum marche VIII, per sexaginta, libram vnam puri argenti continebant, quod ex eorum compositione satis apparet. Constant enim ex dimidio eris et altera medietate argenti et eorum marche VIII per LX pendent prope libras duas. Antiqui vero pondere, vt dictum est, pares illis valore ex dimidio. Cum enim quartam solummodo partem argenti haberent marche sedecim e libra argenti puri veniebant pendentes quadruplum. Postea vero mutato statu patrie cum ciuitatibus esset cudendi monetam concessa potestas ipseque nouum exsequerentur priuilegium, creuit pecunia multitudine non autem bonitate cepitque quatuor partibus eris quinta argenti in solidis antiquis misceri, donec marche XX argenti libra commutarentur. Sicque noui illi solidi, cum iam meliores essent, plusquam duplo solidis recentibus facti sunt scoti, vt iam XXIIII pro marcha leui computarentur. Periit ergo quinta pars bonitatis monete in marcha. Postea vero quam euanescerent noui solidi iam scoti facti eo, quod eciam per Marchiam essent accepti, placuit eos grossorum estimatione reuocare, hoc est sub solidis tribus, maximo errore et tanto procerum consilio prorsus indigno, perinde ac si Prussia sine illis esse non posset, quamuis non essent meliores denariis quindecim tunc currentis monete. Vbi iam multitudo eciam premebat estimationem ipsius, dissidebant ergo grossi cum solidis in quinta vel sexta parte a constituto et fallaci ac iniqua extimatione detrahebant dignitati solidorum. Oportebat fortassis iniuriam sic vindicari, quam solidi grossis prius intulerant coegerantque eos scotos fieri. Sed ve tibi Prussia, que tuo prochdolor interitu male administrate reipublice penas pendis! Igitur estimatione simul et valore pecunie passim euanescentibus a fabricatione tamen monete plane cessatum non est et expensis non suppetentibus, quibus equiualens priori cuderetur, posterior semper priori peior superindueta est, que bonitatem precedentis oppressit et extrusit, quoad solidorum estimatio cum valore grossorum proporcionabiliter conueniret et marche XXIIII leues pro una libra cederent argenti.
Debuerant autem iamtandem saltem reliquie tantille dignitatis monete permansisse, exquo de eius instauratione media tum non est. Sed que tantisper inoleuit consuetudo siue licencia adulterandi, expilandi et inficiendi monetam cessare non potuit nec in hunc diem
cessat. Nam qualis postea prodierit, in quo statu nunc sita, pudet ac dolet dicere. In tantam enim vilitatem hodie collapsa est, vt XXX marche vnam libram argenti vix contineant. Quid autem restat, si non succurratur, nisi vt deinceps Prussia auro et argento vacua monetam mere cupream habeat. Unde peregrinarum mercium invectiones omnesque negociationes breui sint periture. Quis enim externorum mercatorum merces suas moneta cuprea commutare volet? Quis denique nostratium in peregrinis eris eadem moneta exoticas merces comparare poterit? Hanc tam ingentem reipublice Prussiane cladem hi, quorum interest, contemptim despiciunt et dulcissimam sibi patriam, cui post pietatern in Deum nedum officii plurimum, sed eciam ipsam vitam debent, indies magis ac magis supina negligencia miserabiliter labi ac perire sinunt.
Cum ergo tantis viciis laboret Prussiana moneta et per eam tota patria, soli aurifices et hi, qui bonitatem metalli callent, eius erumnis fruuntur. Colligunt enim ex mixta pecunia antiquam, ex qua eliquatum argentum vendunt plus semper argenti cum moneta mixta ab imperito vulgo recipientes. At postquam antiqui illi solidi iam penitus euanescant, eliguntur proximo meliores relicto pecuniarum aceruo deteriori. Hinc illa vulgaris et perpetua querimonia aurum, argentum, annonam, familie mercedem, opificum operam et quicquid in humanis vsibus est, solitum transcendere precium. Sed oscitantes non expendimus omnium rerum charitatem ex vilitate monete prouenire. Crescunt enim ac decrescunt omnia ad monete conditionem: presertim aurum et argentum, que non ere vel cupro, sed auro et argento appreciamus. Nam aurum et argentum dicimus esse tanquam basim monete, cui incubat eius estimatio.
At contendet fortasse aliquis exilem monetam vsibus humanis commodiorem esse, nempe subuenientem paupertati hominum, reddentem leui precio annonam et cetera vite mortalium necessaria facilius suppeditantem. Per bonam autem monetam omnia chariora reddi colonos ac censu annuo oneratos preter solitum grauari. Laudabunt forsitan hanc sentenciam spe lucri priuati, quibus hactenus permissa est cudendi monetam facultas nec fortassis mercatores et opifices, quibus nichil propterea perit, eam improbabunt, quandoquidem ad auri valorem merces et res suas vendunt et quo moneta est exilior, eo maiori pecuniarum numero eas commutant. Verum si communem vtilitatem respicient, negare vtique non poterunt prestantem monetam non modo reipublice, verum eciam sibi ac omnium hominum ordini salutarem, exiguam vero perniciosam esse. Quod cum multis rationibus satis perspicuum sit, eciam ipsa experiencia rerum magistra verum esse discimus. Videmus quippe eas terras potissimum florere, que bonam monetam habent, decrescere autem et perire, que deteriore vtuntur. Floruit nimirum et Prussia tunc, quando vna marcha Pruthenicalis duobus florenis Vngaricalibus emebatur. Et quando, vt premissum est, due marche Pruthenice et VIII scoti selibra, id est marcha argenti puri commutabantur. Interim vero vilescente indies magis ac magis moneta decrescit et patria nostra atque hac peste et aliis calamitatibus usque ad vltimum pene funus perducta est.
Constat preterea ipsa loca, que bona moneta vtuntur, artibus et opificibus egregiis necnon et rerum affluencia pollere. At contra, vbi vilis moneta in vsu est, ignauia, desidia ac resupinato ocio tam bonarum arcium, quam ingeniorum culturam negligi atque omnium eciam rerum abundanciam interire. Nondum memoriam hominum excessit frumenta et annonam minori pecuniarum numero in Prussia empta fuisse, cum adhuc bona moneta vteretur. Nunc autem ea vilescente omnium rerum, que ad victum et humanum vsum pertinent, pretium ascendere experimur. Ex quo perspicuum esse potest leuem monetam desidiam magis alere quam paupertati hominum subuenire. Nec magnopere monete exaltatio censuales gravare poterit, qui si plus solito suo dominio pendere videantur, fructus terre, pecora et id genus rerum suarum maiori eciam precio sunt vendituri. Reciprocam enim dandi accipiendique vicissitudinem proporcionata monete mensura compensabit.
Si igitur calamitosam hactenus Prussiam monete restauratione iamtandem aliquando restituere placet, cauenda imprimis erit confusio ex varietate diuersarum officinarum, in quibus cudenda est proueniens. Multiplicitas enim vniformitatem impedit maiorisque negocij est plures officinas in officio rectitudinis conseruari quam vnam.
Conduceret itaque vnam et communem esse in tota Prussia officinam monetariam, in qua omnis generis moneta ex vno latere numismate siue insignijs Terrarum Prussie signetur ita, ut superne coronam supereminentem habeat, vt ex hoc Regni superioritatem recognoscat, ex altero vero latere Ducis Prussie insigne preseferat Corona Regni similiter incumbente.
Quod si renitente Principe Prussie fieri non posset eo, quod propriam officinam habere contenderet, duo ad summum designentur loca, vnus in terris Regie Maiestatis, alter in ditione principis. In primo cudatur moneta, que ex vno latere insignijs Regalibus, ex altero Terrarum Prussie signetur. In secunda autem officina ex uno latere insignijs Regijs, ex altero vero numismate Principis signetur, vt vtraque moneta imperio Regio subsit et Sue Maiestatis mandato in vsu tocius Regni sit et accepta. Que res ad animorum conciliationem et negociationum communionem non parum ponderis est habitura.
Opere precium autem erit, quod hee due monete vnius sint grani, valoris et extimationis et vigili cura primatum reipublice iuxta ordinationem nunc instituendam perpetuo perseuerent. Et quod principes vtrinque nihil lucri ex monete cussione senciant, sed tantum dumtaxat eris addatur et ipsa extimatio valorem excedat, vt impendiorum iactura sarciri possit et conflandi monetam adimatur occasio.
Vt item huius nostri temporis confusionem, quam commixtio noue monete cum antiqua peperit, deinceps non incidamus, necessarium videtur, vt exorta noua vetus aboleatur ac prorsus intereat et iuxta proportionem valoris sui in officinis pro noua commutetur.
Alioquin inanis erit renouande monete opera et confusio posterior fortassis peior priore. Inficiet enim denuo antiqua noue monete dignitatem, mixta equidem reddet summam a iusto pondere deficientem et nimium multiplicatam, sequetur, que dicta est superius, incommoditas. Cui si quis adhuc obuiandum arbitretur per hoc videlicet, ut remanencia vetera numismata tanti minoris estimentur comparatione noue monete, quantum eorum valor deterior est aut exilior. Sed hoc sine magno errore fieri non poterit. Tanta enim est nunc cum grossorum et solidorum, tum eciam denariorum multiplex diuersitas, vt singula numismata iuxta conditionem valoris sui estimari et ab inuicem discerni vix possint. Quo fit, vt inducta monete varietas confusionem generaret inextricabilem ac negociantibus et contrahentibus labores, molestias atque alia incommoda augeret. Itaque melius semper erit veterem monetam in reparatione recentis penitus abolere. Oportebit enim tantillum damnum semel equanimiter pati, si modo dam num dici possit, vnde vberior fructus et vtilitas magis constans nascitur ac respublica incrementum summit.
Monetam vero Prussianam in primam illam dignitatem erigere difficillimum est et post tantum casum forte impossibile cum queuis eius reparatio res sit non paru i negocii. Pro horum tamen temporum conditione commode renouari posse videtur, vt saltem ad XX marchas libra argenti redeat, hac ratione: pro solidis sumantur eris libre tres, argenti vero puri libra vna minus vncia media vel quantum pro expensis detrahendum sit. Confletur massa, ex qua marcha XX fiant, que in emptione valebunt libram vnam, id est duas marchas argenti. Eadem eciam ratione fieri possent scoti seu grossi et oboli, prout placuerit.
De argenti ad aurum comparatione
Superius dictum est aurum et argentum esse basim, in qua residet bonitas monete. Et que de moneta argenti exposita sunt, possunt eciam pro maiori parte ad auream referri. Reliquum est, vt ex transuerso auri et argenti commutandi rationem exponamus. Primum igitur inuestigare oportet, que sit ratio appreciationis meri auri ad argentum merum, siue purum, vt de genere in speciem et a simplicibus ad composita descendamus. Porro eadem est ratio auri et argenti informium, que signatorum in eodem gradu ac rursus eadem racio auri signati ad informe, que argenti signati ad argentum informe sub eodem gradu mixtionis et pondere. Purissimum autem aurum, quod apud nos signatum reperitur, sunt floreni Vngarici; hii namque minimum habent admixtionis et tantum forte, quantum oportuerat pro expensis deduci in monetariis, vnde rite commutantur pro mero auro eiusdem ponderis dignitate sigilli supplente defectum florenorum. Sequitur ergo eandem esse rationem argenti puri informis ad aurum purum informe et eiusdem argenti ad florenos Vngaricos ponderibus non mutatis. At floreni Vngarici CX iusti et equalis ponderis per grana videlicet LXXII implent libram vnam (libram semper intelligo, que continet marchas duas ponderis). Hoc argumento inuenimus communiter apud omnes gentes libram vnam auri puri tantum valere, quantum argenti puri libre XII. Inuenimus tamen et vndecim libras olim pro vna auri. Quam ob causam ab antiquo constitutum esse videtur, vt aurei Vngarici X appendant libre partem vndecimam; quod si sub eo pondere idem precium hodie duraret, expeditam haberemus conformitatem monete Polonice et Pruthenice secundum expositam rationem; factis enim XX marchis circiter ex libra vna argenti prouenirent ad amussim pro aureo marche due loco XL grossorum Polonicalium. Sed posteaquam vsu receptum sit, vt XII partes argenti sint pro vna auri, dissidet pondus cum precio, vt X aurei Vngaricales redimant libram vnam argenti et vndecimam partem libre. Si igitur ex libra argenti et eius vndecima parte fiant marche viginti, erunt Polona et Prussiana monete recta ratione coequate grossus ad grossum et marche due Pruthenice pro aureo Vngaricali. Sed precium argenti erit in selibras singulas marche VIII et solidi X aut circiter.
Verum si vtique vilitas monete et patrie interitus placeat ac ardua nimis videbitur tantilla restitutio et adequatio visumque fuerit, vt XV grossi Polonici maneant pro marcha et pro aureo Vngaricali marche due scoti XVI, id quoque iam dictis modis non magno negocio fiet, si marche XXIIII ex argenti libra fiant. Ita sane contigit nuper, quando adhuc marche XII precium essent in singulas selibras argenti et pro tanta pecunia florenus Vngaricalis commutabatur. Hec gratia exempli et pro manuductione dicta sunt. Nam infiniti sunt modi constitutionis monete nec est possibile explicare omnes, sed communis consensus matura deliberatione poterit hoc vel illud definire, prout accomodatissimum videbitur reipub[lice]. Quod si moneta ad florenum Vngaricalem recte se habuerit et erratum non fuerit, facile eciam alij floreni iuxta continenciam auri et argenti ad illorum comparationem taxabuntur.
Hec de reparatione monete dixisse sufficiar, vt dumtaxat intelligatur, quibus modis ceciderit dignitas eius et quomodo reduci possit, quod ex supradictis perspicuum esse spero.
Epilogus reductionis monete
Circa reparationem et conseruationem monete hec consideranda videntur.
Primum, ne absque maturo procerum consilio et vnanimi decreto nouetur.
Secundum, vt unus dumtaxat locus officine monetarie, si fieri potest, deputetur, vbi non vnius ciuitatis nomine, sed totius terre cum ipsius insignijs fieret; huius sentencie efficaciam moneta Polonica demonstrat, que propter hoc solum retinet estimationem suam in tanta terrarum amplitudine.
Tercium, vt in publicatione noue monete interdicatur et aboleatur antiqua.
Quartum, vt inuiolabiliter et immutabiliter perpetuo obseruetur, quod XX marche dumtaxat et non amplius fiant ex libra vna puri argenti dempto eo, quod pro expensis opificii deduci oportet. Ita nempe Prussiana moneta proporcionabiliter Polonice vt viginti grossi Prussiani simul ac Polonici marcham Pruthenicam constituant.
Quintum, vt caueatur a nimia monete multitudine.
Sextum, vt in omni sua specie simul prodeat moneta, hoc est, vt scoti siue grossi, solidi et oboli pariter cudantur.
De admixtione vero quanta esse debeat, an grossi et solidi fiant, an eciam denarij argentei, qui fertonem vel marcham mediam aut eciam integram valeant, in placito est eorum, quorum interest, nisi vt modus sit et ita decernatur, vt in futurum perpetuo maneat.
De obolis quoque ratio habenda est, quoniam omnino parum nune valent ita, ut integra marcha vix supra vnius grossi argentum contineat.
Postrema autem difficultas oritur ex contractibus et obligationibus ante et post innouationem monete faetis. In quibus modum inuenire oportet, ne contrahentes nimium grauentur, quemadmodum pristinis temporibus factum est, vt patet ex his, que in proximo sequenti folio descripta sunt.
Disse nachgeschrieben verramung diss ganczen landes ist ausgangen von Marienburg am sontage naeh Allerheiligen tag anno 1418 [6 XI 1418 r.].
Zcum irsten, wes zcynser myt guttem alten gelde gekawfft seyn vor III iaren als vor der saczung, die verramet wart etc. XVI uff Maritni, die sal myt guttem newen gelde bezcalt werden oder mit des gelds wirde.
Item wes schulde gemacht seyn myt guttem alten gelde nach der iarzcall der obgeschriebenen ansaczung, sollen myt guttem newen gelde oder der wirde bezcalt werden.
Item wes schulde mit dissem geryngen gelde gemaeht seyn, sollen mit geryngem bezcalt werden.
Item wer leibrenthe im XIII iar vor Sant Martins tag gekawfft hadt, sol men im XIIII iar uff Sant Martins tag mit V firdung geryngs gelds vor I marck verzcynsen.
Dergleich wer leiprenthe vor dem XIIII iare gekaufft hadt in des XV iar von eynem Sant Martins tag uff den andern, dem sal men zcynsen vor I marck gerynges gelds I marck und IIII scot gerings gelds.
Item wer leibrenthe nach dissen obgeschriebenen iarn gekawfft hatt, dem sol men zcynsen eyn gerynge marck.
Item was leiprenthe mit guttem, alten gelde gekawfft seyn, sol men myt guttem newen gelde verzcynsen.
Disse obgeschrieben saczung der leibrenthe ist alzo verramet, das nach solcher wirde und gutte, als das gelt dan war, do die leibrenthe ummb gekawfft wart, das auch in solcher wirde die zcynser desselbigen gelds ausgericht werden.
Dergleich was zcynser myt geryngem gelde gekawfft seynt im XIII iare ins XIIII, sol men die marck zcyns verzcynsen mit V firdung gerings gelds und abloissen.
Item was zcynser im XIIII iar ins XV gekawfft seynt, sol men die mark mit geryngem gelde verzcynsen und abloisen mit eyner marek und IIII scot geryngs gelds.
Item wes erbe mit guttem altem gelde gekawfft seyn, sol men mit guttem newen gelde bezcalen. Wer aber erbe im XIII iar ins XIIII gekawfft hadt, der sal bezcalen vor I geringe marck V firdung geryngs gelds. Wer aber im XIIII ins XV iar erbe gekawfft hadt, der sol beczalen vor I marck geryngs gelds I marck und IIII scot geryngs gelds, idach das die tage der bezcalung iglichs kawffs gehalten werden.
Item wer erbe gekawfft hette, daruff alter zcyns steht mit solchen glubden, das er des erbe von solchen zcynsen freyen sol bey eyner angesaczten zceit und des von wegen der verwandlung der munczen zcu thun verhyndert ist, sal sich der kawffer des zcynss underwynden oder sol den kawff queit schelden; und wes gelds er uff des erbe geben hadt, sol men ime widderkeren.
Item welche zcynser verkaufft seyn mit geryngem geld, die dach vormals mit guttem alten gelde gekaufft seyn, were imandt der solche zcynser uff sich hette stehen und sie ablosen wolde mit geryngem gelde dem, der sie gekaufft hett bey geryngem gelde, der sol sie ime mit anderm gelde nicht ablosen, dan mit guttem newen gelde oder mit seyner wirde.
In dissen vorgeschriebnen artickeln und briefe sollen hynfurbas allerley bey irer macht bleiben und was iczt bezcalt ist, sol bezcalt bleyben.
Item wer uff solche vorwort oder gedinge gekawfft hett, wes da genge und gebe ist, oder was vor I marck gehet, oder was eyn gewonliche muncze ist, wo diss gedinge gnugsam kan erweyset werden, alsdan son der bezcaler mit guttem newen gelde oder mit der wirde bezcalen und was bezcalt ist, son bezcalt bleiben.