NICOLAUS COPERNICUS THORUNENSIS
NCT » Archiwum » Pisma, tablice i noty astronomiczne »

List Kopernika do Bernarda Wapowskiego - transkrypcja

Frombork, 3 czerwca 1524 r.

Reuerendo domino Bernhardo Vapouski, Cantori et Canonico Ecclesiae Cracouiensis et S. R. Maiestatis Poloniae etc. Secretario, Domino et Fautori suo plurimum Obseruando, S. D. Nicolaus Copernicus Cum pridem ad me mitteres, optime Bernharde, Iohannis Werneri Nurembergensis editum De motu octauae sphaerae opusculum, quod a multis laudari dicebas, petijt ex me Venerabilitas tua, vt ei meam quoque sententiam de illo significarem. Quod certe tamo libentius fecissem, quanto honestius et re vera a me quoque commendari potuisset, nisi quod studium hominis et conatum laudem, et quod admonuit Aristoteles: "Non solum ijs, qui bene locuti sum, gratificandum esse philosophis, sed etiam non recte locutis". Quandoquidem non parum saepe contulit etiam deuia notassse viam rectam sequi volentibus. Caeterum ad modicum vtilis est reprehensio confertque parum, quin et impudentis ingenij est Momum potius agere velle quam poetam. Proinde etiam vereor, ne mihi succenseat aliquis, si alium reprehendam, quamdiu ipse non profero meliora. Itaque volebam illa, vt sum, dimittere curae aliorum, atque sic Venerabilitati tuae vt mentem meam acciperet, in summa responsum fuisse. Verum cum animaduertam aliud esse mordere et lacessere quemquam, aliud castigare et reuocare errantem, quemadmodum vicissim laudare aliud est quam adulari et agere parasitum, non inuenio, cur desiderio tuo obsequi non deberem, quod harum rerum studio et diligentia, qua praecipue polles, derogare viderer. Ac proinde, ne etiam emere videar reprehendere hominem, conabor quam apertissime ostendere, in quibus ille de motu sphaerae stellarum fixarum errauerit neque conueniat eius traditio. Quod forsitan ad certiorem eius rei capessendam rationem non parum etiam conducet.

Primum igitur fefellit illum supputatio temporum, quod existimauerit annum secundum Antonini Pij Augusti, quo Claudius Ptolemaeus obseruata a se fixa sydera in ordinem constituit, fuisse a natiuitate Christi anno CL cum fuerit secundum veritatem annus CXXXIX. Ptolemaeus enim libro tertio Magnae Constructionis, capite primo, obseruatum autumni aequinoctium ab Alexandri Magni morte anno CCCCLXIII ait fuisse Antonini anno tertio, a morte vero Alexandri ad Christi natiuitatem numerantur anni pariles Aegyptij CCCXXIII et CXXX dies. Nam a principio regni Nabonassaris ad Christi natiuitatem supputant annos pariles DCCXLVII et dies CXXX, de quo non video dubitari neque autorem hunc, vt apparet propositione XXII, nisi quod additur dies vnus secundum Canones Alphonsinos. Idque ideo, quod Ptolemaeus incipit a meridie primi diei primi mensis Thot bo apud Aegyptios annos Nabonassarios et Alexandri Magni, Alphonsus autem a meridie vltimi diei anni praecedentis, quemadmodum nos a meridie vltimi diei mensis Decembris annos Christi supputamus. A Nabonassare autem ad excessum Alexandri Magni Ptolemaeus eodem libro capite octauo numerat bt annos CCCCXXIIII pariles. Cui adstipulatur Censorinus De die natali ad Quintum Cerelium scribens, autoritate Marci Varronis. Relinquuntur ergo ex annis DCCXLVII et CXXX diebus CCCXXIII anni et CCXXX dies, videlicet ab Alexandri morte ad Christi natiuitatem. Atque hinc ad Ptolemaei obseruationem iam dictam anni pariles CXXXIX et dies CCCIII. Ergo obseruatum a Ptolemaeo aequinoctium hoc autumni constat fuisse a natiuitate Christi annorum parilium CXL, nona die mensis Athyr, Romanorum vero annorum CXXXIX, die XXV Septembris, Antonini tertio.

Rursus idem Ptolemaeus libro quinto Magnae Constructionis, capite tertio, in obseruatione Solis et Lunae anno secundo Antonini supputat annos Nabonassarios DCCCLXXXV et CCCIII dies. Fuissent ergo a Christi natiuitate anni transacti pariles CXXXVIII et LXXIII dies. Exinde post dies XIV, nempe Pharmuti nono, quo Ptolemaeus Leonis Basiliscum obseruauit, erat a natiuitate Christi Romanorum annus CXXXIX, XXII dies Februarij. Atque hic Antonini annus secundus, quem putat autor iste CL fuisse. Fefellit igitur se ipsum supra annos XI.

Adhuc autem si quis dubitet et his non contentus cupiat etiam huius rei capere experimentum, meminisse debet tempus esse numerum siue mensuram motus coeli secundum prius et posterius. Hinc enim anni, menses, dies et horae nobis constant. Mensura autem et mensum vicissim se habent, relatiua sunt enim. Porro Canones Ptolemaei cum essent adhuc ex recenter a se obseruatis conditi, credibile non est errorem aliquem ab his sensu perceptibilem vel discrepantiam continere, quominus suis principijs, quibus incumbunt, non congruerent. Quae cum ita sint, si loca Solis et Lunae circa Basiliscum organis astrolabicis inuenta a Ptolemaeo anno secundo Antonini, nouem diebus Pharmuti mensis quinque horis et dimidia a meridie transactis per tabulas ipsius inquirendo numeret, non inueniet ea post annos Christi CXLIX, sed post CXXXVIII annos, LXXXVIII dies et horas quinque et dimidiam. Qui sunt Nabonassaris DCCCLXXXV anni, dies CCXVIII et horae quinque et dimidia. Ita iam error iste manifestus est, qui illius inquisitionem de motu octauae sphaerae plerumque infecit ubi temporum facit mentionem.

Alius error est non minor praecedenti in ipsa eius hypothesi, in qua existimat CCCC annis ante Ptolemaeum aequali tantummodo motu non errantia sydera mutata fuisse. Quae vt apertius (quae inferius) dicentur, magisque perspicua fiant, animaduertendum puto scientiam stellarum eorum esse, quaecunque praepostere cognoscuntur a nobis, quam secundum naturam. Quemadmodum, verbi gratia, prius natura nouit viciniores esse Terrae planetas quam fixa sydera: deinde quod sequitur, vt minus vibrantes appareant. Nobis e contrario antea visi sunt planetae non scintillare et exinde cognitum propinquiores esse Terrae. Ita pariformiter prius deprehensum est anobis inaequales videri stellarum motus. Postea epicyclia esse, eccentros aliosue circulos, quibus ita ferantur, ratiocinamur. Atque ideo dictum id esse velim, quod oportuerit priscos illos philosophos primum loca stellarum instrumentorum artificio notare, tum temporum interuallis et ea tamquam manuductione quadam, (ne infinita quaestio de motu caeli remaneret) rationem aliquam de eis certam percunctari, quam tunc visi sunt inuenisse, quando consideratis visisque stellarum locis adstipulatione quadam omnibus conueniret. Ita etiam de motu octauae sphaerae se habet, quem prisci mathematici ob nimiam eius tarditatem nobis ad plenum tradere non potuerunt. Sed vestigia eorum sequenda sunt inuestigare eum volentibus et eorum considerationibus tanquam testamento relictis inhaerendum. Quod si quis suo sensui inhaerens putauerit illis non concedendum in hoc, certe huic clausa est ianua huius artis et ante ostium recubans aegrotantium somnia de motu octauae sphaerae somniabit. Et merito, vtputa qui per illorum calumniam existimauerit suae hallucinationi subueniendum. Constat autem illos summa diligentia et solerti ingenio omnia obseruasse, qui multa et praeclara inuenta et admiratione digna nobis reliquerunt. Quamobrem persuadere mihi haudquaquam possum in accipiendis stellarum locis eos errasse vel in quarta vel quinta siue etiam sexta parte vnius gradus, vt hic autor existimat, de quo postea latius.

Illud quoque praetereundum non est in omni motu sydereo cui diuersitas inest, totam reuolutionem ante omnia desiderari, in qua intelligatur omnes motus apparentes differentias pertransiuisse. Diuersitas enim apparens in motu est, quae impedit, vt per partes tota reuolutio et aequalitas motus mensurari non possit. Sed sicut in inquisitione cursus Lunaris Ptolemaeus et ante eum Hipparchus Rhodius magna ingenij sagacitate considerauerunt, oportet esse quatuor momenta in reuolutione diuersitatis opposita sibi inuicem per diametros, vtputa extremae velocitatis et tarditatis, ac vtrobique per transuersum ambarum aequalitatum mediantium quadrifariam secantia circulum, fitque, vt in primo quadrante velocissimus decrescat motus, in altero diminuatur medius, et rursus crescat tardissimus in tertio quadrante, aequalis in quarto. Qua industria scire potuerunt ex obseruatis inspectisque Lunae motibus, in qua circuli portione quolibet tempore verteretur. Ac proinde, cum similis motus redijsset, intellexerunt iam factam inaequalitatis circuitio- nem lh . Quemadmodum hoc latius Magnae Constructionis libro quarto Ptolemaeus explicauit.

Quod etiam in inquisitione motus octauae sphaerae erat obseruandum. Sed nimia eius, vt dixi, tarditas (qua in annorum milibus nondum in sese reuersus inaequalitatis motus satis constat) non sinit id statim absoluere, quia multas hominum aetates excedit. Possibile tamen est coniectura rationabili ad id perueniri posse adiutos etiamnum aliquibus obseruationibus post Ptolemaeum adauctis, quae in eandem congruerint rationem. Nam quae determinata sunt, infinitam rationem habere non possunt. Quemadmodum, si per tria puncta non secundum rectam lineam posita circumferentia ducatur, non licet aliam superinducere, quae maior vel minor fuerit prius transmissae. Sed de his alias, vt reuertar ad id, vnde digressus sum.

Videndum igitur nobis nunc est, an recte se habeat quod dicit non errantia sydera CCCC ante Ptolemaeum annis aequali solummodo motu fuisse mutata. Porro, ne verborum significatione fallamur, aequalem accipio motum, quem et mediocrem dicere solemus, qui sit inter tardissimum et concitatissimum medius. Ne circumueniat nos, quod in corollario primo septimae propositionis dicit "tardiorem esse motum fixorum syderum", vbi penes suam hypothesin aequalem ponit, caeterum velociorem: perinde ac si nunquam futurus sit tardior. In quibus haud scio, an sibi ipsi constet, multo tardiorem postea adducens. Asseruit autem aequalitatis argumentum ex vniformitate, qua fixa sydera tantisper a primis stellarum fixarum obseruatoribus, Aristarcho et Timochare, vsque ad Ptolemaeum, ac per aequalia temporum interualla, vtputa per singulos annorum centenarios, singulos proxime gradus pertransiuerint. Vt apud Ptolemaeum satis apparet repetitum ab autore propositione septima.

Sed hic tantus mathematicus existens non aduertit, quod nullatenus esse potest, vt circa momenta aequalitatis, hoc est sectiones circulorum eclipticae decimae sphaerae et trepidationis, vt ille vocat, vniformior appareat stellarum motus quam alibi, quando contrarium eius sequi necesse sit, vt tunc maxime varius appareat, minime vero, quando velocissimus vel tardissimus est motus apparens. Quod vel e sua ipsius hypothesi et constructione debebat animaduertere et tabulis inde contextis, praesertim vltimo Canone, quem ad reuolutionem totius inaequalitatis siue trepidationis exemplificauit. Vbi a CC annis ante natiuitatem Christi secundum praecedentem supputationem in primo annorum centenario reperitur motus apparens scrupulorum primorum XLIX duntaxat vnius gradus; in altero centenario scrupulorum primorum LVII. Deinde ab ipsa natiuitate Christi per primum annorum centenarium transmutatae fuissent stellae gradu vno et decima fere parte vnius; in secundoi gradu vno et quarta fere, vt paulo minus sextante vnius gradus se inuicem excedant motus sub aequalibus temporum spacijs. Quod si coniungas CC annorum vtrobique motum, deficiet in primo interuallo a duobus gradibus plus quam quinta pars vnius. In secundo autem superaddet prope vnius quadrantem, sicque rursus sub aequalibus temporibus excedet motus sequens praecedentem in dimidio gradu et parte quintadecima fere, cum antea centesimo quoque anno singulos pertransisse im gradus stellas fixas Ptolemaeo credens detulisset. E contrario vero eadem lege assumptorum a se circulorum in velocissimo motu octauae sphaerae contingit, vt in CCCC annis vix vnius scrupuli differentia in motu apparente reperiatur. Quemadmodum videre licet ab annis Christi DC vsque ad M in eodem Canone. Similiter et in tardissimo, vt a MMLX annis in subsequentes CCCC. Et ratio diuersitatis est, quia, vt dictum est superius, in vno hemicyclio trepidationis (a summa videlicet tarditate ad summam velocitatem) accrescit semper aliquid motui apparenti ac in altero semicirculo (qui a summa velocitate ad tarditatem) continuo decrescit motus, qui antea creuerat, fitque summa augmentatio et diminutio in punctis aequalitatis e diametro oppositis. Adeo vt in motu apparente non sit reperirei motus aequales in duobus continuis temporum spacijsi, qui alter altero maior fiat aut minor, nisi circa velocitatis aut tarditatis extremitates, vbi duntaxat vltro citroque aequales circumferentiae pertranseunt temporis aequalitate atque incipientes vel desinentes augeri vel minui mutua tunc sese compensatione coaequant.

Nulla ergo ratione conuenit medium fuisse motum eum, qui in CCCC annis ante Ptolemaeum, sed tardissimum potius. Cum etiam non videam, cur alium diuinemur tardiorem, de quo nullam coniecturam hactenus habere potuimus, cum ante Timocharem nulIa stellarum fixarum annotatio facta sit, quae ad nos vsque peruenisset, sed neque ad Ptolemaeum. Cumque velocissimus etiam motus iam praeterierit, consequens est in altero a Ptolemaeo semicirculo iam nos esse, in quo diminuitur motus, cuius etiam non modica pars praeterierit.

Itaque mirum videri non debet, quod non potuerit hisce suis assumptionibus propius accedere ad ea, quae sunt ab antiquis annotata, putaueritque illos aberrasse in quarta vel quinta parte vnius gradus, siue etiamnum dimidia et amplius: cum tamen in nulIa parte Ptolemaeus maiorem videatur adhibuisse diligentiam, quam vt nobis non errantium stellarum motum sine vitio traderet, attendens, quod non nisi in modica eius particula id sibi fuisset concessum, qua in vniuersum illum circuitum coniecturus esset. Vbi error quantumlibet insensibilis interueniens in tota illa vastitate insignis nimirum poterat euenire. Ideoque Timochari Alexandrino Aristarchum adiunxisse videtur coaetaneum et Menelao Romano Agrippam Bythinium, vt sic etiam in tanta locorum distantia illis consentientibus verissima haberet et indubitata testimonia, quominus credibile sit eos vel Ptolemaeum in tanto errasse, qui multa alia etiam it difficiliora ad extremum, vt aiunt, vnguem deprehendere potuerunt.

NulIo demum loco ineptior est quam in XXII propositione et praesertim corollario eiusdem, dum opus hoc suum commendare volens taxat Timocharem circa duas stellas , vtputa Aristam Virginis et eam, quae ex tribus in fronte Scorpij borealior est, quod supputatio eius in illa deficiat, in hac autem abunder: vbi nimis pueriliter hallucinatur. Cum enim sit eadem vtriusque stellae distantia inter Timocharem et Ptolemaeum consideratarum, nempe gradus IV et tertia pars sub aequali fere temporis differentia, atque numerus supputationis illius perinde idem proxime, nihilo tamen magis aduertit, quod gradus IV, scrupula VII addita loco stellae, quam reperit Timochares in secundo gradu Scorpij, merito non possent supplere VI gradus et scrupula XX Scorpij, vbi Ptolemaeus ipsam inuenit. Et e conuerso idem numerus eleuatus ex XXVI gradibus et XL scrupulis Aristae secundum Ptolemaeum vsque ad gradum XXII et tertiam partem redire, vt par est, non potuit, sed residebat in XXII gradibus et scrupulis XXXII. Ita existimabat illic defecisse calculum, quanto hic abundasset, tanquam in obseruationibus haec incidisset diuersitas, vel quasi ex Athenis in Thebas et e Thebis in Athenas eadem via non sit. Alioqui si vtrobique vel addidisset numerum vel subduxisser, vt paritas rationis postulabat, inuenisset vtrumque eodem modo sese habere.

Adde etiam, quod reuera non erant inter Timocharem et Ptolemaeum anni CCCCXLIII, sed CCCCXXXII solum, vt a principio declaraui. Proinde breuiori tempore minorem esse numerum oportet, vt non solum in scrupulis XIII, sed in triente vnius gradus ab obseruato stellarum motu dissidebat. Ita errorem hunc suum imposuit Timochari vix euadente Ptolemaeo. At dum existimat illorum annotationibus non fidendum, quid aliud restat, quam vt suis quoque obseruationibus minus credatur?

Et haec de in longitudinem motu octauae sphaerae. E quibus etiam facile potest intelligi, quid de motu quoque declinationis existimandum sit. Inuoluit enim ipsam duabus, vt ait, trepidationibus inserendo secundam hanc supra primam. Sed dissipato ipso iam fundamento necesse est, vt superaedificata corruant infirmaque sint, ac minus sibi inuicem cohaerentis. Quid demum ipse de motu non errantium stellarum sphaerae semiam, quoniam alio loco destimata sum, superfluum putaui et impertinens hic amplius immorari, cum satis sit, si modo desiderio tuo satisfecerim, vt meam, quod a me exigebas, de isto opusculo habeas sententiam. Valeat Venerabilitas tua quam faustissime.

Ex Varmia 3 Iunij Anno MDXXIV

Nicolaus Copernicus