NICOLAUS COPERNICUS THORUNENSIS
NCT » Archives » Letters » Written by Copernicus »

Copernicus to the Varmia Chapter - transkrypcja

Melsac, October 22, 1518

Venerabilibus et Spectabilibus Dominis Praelatis Canonicis et Capitulo ecclesiae Varmiensis, Dominis et Maioribus suis plurimum Obseruandis

Venerabiles et Obseruandi Domini, Maiores Honorandi. Intellexi iam eadem heri a domino reuerendissimo, quae Dominationes Vestrae de hospicio parando scribunt, et sunt fere procurata ad utrumque, siue piscarius, siue carnarius contigerit dies. Impulerunt me litterae Philippi Greussingi, quo citius ex Allenstein soluerem et receptus mecum inde burgrabius in Heilsberg pleniorem accepit informationem, quo minus ille de iusticia denegata queri poterit. Commisit etiam mihi dominus reuerendissimus commouere Dominationes Vestras circa dandum domino magistro responsum, si litterae non essent emissae, ut addatur in exemplari, quod paternitas sua transmisit, clausula haec: das dy helige gerechtigkeit nicht vorhindert worde, quo magis peruersa illorum interpretatio et cauillosa praecludatur. Nouitates etiam accepit paternitas sua, quod Moscouita suscepit cum rege perpetuam pacem; quibus conditionibus constet, expectat paternitas sua in horam intelligere. Sic igitur tota confidentia vicinorum iam corruit. Com mendo me Dominationibus Vestris. Ex Melsac, XXII Octobris 1518.

Hinc etiam quam primum potero me absoluam

N. Copernic