NICOLAUS COPERNICUS THORUNENSIS - KOPERNIKAŃSKI PORTAL NAUKOWY
NCT » Archives » Letters » Written by Copernicus » Staatsbibliothek zu Berlin, Preussischer Kulturbesitz, Sammlung Darmstaedter, sign. J 1530 »

Staatsbibliothek zu Berlin, Preussischer Kulturbesitz, Sammlung Darmstaedter, sign. J 1530 - transcription

Frombork, 27 June 1541

Reuerendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Joanni Dei gratia Episcopo Varmiensi, Domino meo Clememissimo

Reuerendissime in Christo Pater et Domine, Domine Clementissime. Accepi litteras Reuerendissimae Dominationis Vestrae humanissimas et admodum familiares, quibuscum etiam non dedignata est mittere ad lectorem librorum meorum epigramma elegans sane et ad rem, non meis meritis, sed Reuerendissimae Dominationis Vestrae beneuolentia singulari, qua studiosos prosequi solet. Ipsum igitur Reuerendissimae Dominationis Vestrae titulum operi meo in fastigio praeponam, si modo dignum sit opus, quod a Reuerendissima Dominatione Vestra exornari tantopere mereatur; quod tamen dictitant me doctiores esse liquid: quibus obsequi decet. Ego vero singularem beneuolentiam et affectum erga me paternum, quo me prosequi non cessat Reuerendissima Dominatio Vestra, quantum in me est, promereri eique in omnibus, quibus possum, vti debeo, seruire et obsequi cupio. Ex Frauemburg XXVII Junij 1541.

Eidem Reuerendissimae Dominationi Vestrae obsequentissimus

Nicolaus Copernicus

print form
Mikołaj Kopernik
strona główna
strona główna
BIOGRAPHY
SCIENCE AND DISCOVERY
COPERNICAN REVOLUTION
ARCHIVES
LIBRARY
GALLERY
project
partners
contact