NICOLAUS COPERNICUS THORUNENSIS
NCT » Archives » Letters » Written by Copernicus »

Copernicus to Bishop Dantiscus - transkrypcja

Frombork, 28 September 1541

Reuerendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Joanni Dei gratia Episcopo Varmiensi, Domino suo Clementissimo

Reuerendissime in Christo Pater et Domine, Domine Clementissime. Petijt nuper ex me Reuerendissima Dominatio Vestra, vt epitaphium quondam Lucae episcopi, antecessoris Reuerendissimae Dominationis Vestrae, auunculi mei, quod olim a se factum mihi miserat, remitterem Reuerendissimae Dominationi Vestrae. Mitto igitur eius exemplum, quondam de manu propria Reuerendissimae Dominationis Vestrae apud me non extat. Doleo equidem, quod ad usum destinatum non peruenerit, cum iam antea aliud quoddam sepulcro fuisset insculptum parum habens odoris saporisque minus, sed quod procuratum sic erat et paratum illi adhuc in humanis volenti. Cupio et precor Reuerendissimae Dominationi Vestrae longaeuam valetudinem et incrementum ecc1esiae suae et suorum consolationem, cui seruitia mea deuoueo. Ex Gynopoli, XXVIII Septembris Olimpiadis DLXXIX anno primo.

Eidem Reuerendissimae Dominationi Vestrae deuotissimus

Nicolaus Copernicus