NICOLAUS COPERNICUS THORUNENSIS
NCT » Archives » Letters » Written by Copernicus »

Copernicus to Canon Felix Reich - transkrypcja

Frombork, 8 April [1526]

Venerabilis Domine, amice carissime. Non est parui momenti ijs, que suapte natura obscura caligine premuntur, lucern dare posse, cum etiam fieri possit, ut quis recte sentiat, quod autem sentit, id eloqui non possit, tale quiddam et mihi interdum euenire vereor. Talis est autem de moneta Prussiana ratiocinatio propter variam ipsius commixtionem, ne dicam confusionem, et ideo nihil miror, si ea, que scripsi, non statim intelligantur ab omnibus. Tentabo igitur, quod D[ominatio] T[ua] queritur intellectum non fuisse, reddere apertius.

Inuenimus inquam, quod libra dimidia argenti emebatur mr. II et sc[otis] VIII, quando tribus partibus argenti puri quarta pars eris miscebatur et ex dimidia libra ipsius masse solidos CXII faciebant. Quod igitur moneta huiusmodi habuerit debitas conditiones bone monete secundum valorem et estimationem, per ea, que sequuntur, examinando declaratur hoc modo. Cum enim dicimus in solidis CXII libram j pendentibus, tres quartas siue dodrantem argenti puri fuisse secundum propositam rationem admixtionis, sequitur quod in tercia parte huius summe (et sunt solidi XXXVII et tertia vnius siue d[enarii] 2) erit vna ex dictis quartis argenti puri siue quarta pars librej. Ergo si XXXVII solidos et terciam partem solidi addas CXII solidis faciet sumam solidorum CXLVIIII, et terciam solidi, pendentem libre vnius bessem (nam bes denotat duas tercias alicuius totius sicut dodrans III quartas) siue pendentern libre I et sextam vnius, quod idem est, quod II tercie. Hic autem interpretatus sum bessem per scotos XXXII, prout tota libra hec nostra continet sc[otos] XLVIII, et non habebam dicere vncias VIII, nam alia est in usu libra maxime apud aromatarios, que partitur in vncias, minor ista in quadrante. Igitur in dicta solidorum summa CXLIX et tercia vnius completur dimidia libra argenti puri. Nam cum ipsa pendeat duas tercias libre, si quartam dempseris, quam ratio admixti eris deposcit, et equipollet sexti parti totius libre, remanet libre j. Habemus ergo valorem monete huius libram dimidiam argenti puri in solidis CXLIX, sed precium eius solidi CXL, nempe ut dictum est, mr. II sc[oti] VIII; cedunt ergo dignitati seu estimationi solidi fere nouem et in vniuersum pars quintadecima proxime valoris, et sic puto id manifestum. Si preterea aliud quiddam difficultatis emerserit, operam meam pro posse offero, modo quid boni efficere possit. Vereor autem, nisi aliter fuerit prouisum quam antea, ad peiora rem processuram, non enim cessabunt hoc modo cudere monetam. Cur enim cessabunt, qui ex eo lucrum, damnum vero nullum expectant in quemcumque euentum.

Intellexi, domino Agathio referente, de contributione tractari, vnde accipio nihil hoc tempore futurum de moneta, neque enim conuenit, vt duplici grauamine onerentur subditi. Itaque contribuemus quidem, moneta autem iacebit, imo non iacebit, sed faciemus adhuc peiorem et dabimus Regi Domino Nostro grandem pecuniam, id est paleas, grana autem ubi manebunt? Nescio, si non pulcrius, magnificentius atque regalius fuisset, dicam etiam multo utilius, dimissa exactione monetam nunc erexisse et, si non satis id fuisset, postea ad contributionem processisse. Nam, si non fallor, maiorem profectum et fructum reportasset hec res, aucto censu publico, nempe perpetuum, illud autem annuum solum modo. Sed quitquid sit, fateor me errare posse, vnum hominem vnum ingenium habentem, et non aduertentem vel ignorantem, que ab alijs perpenduntur utiliora. Cupio D[ominationem] Tuam optime feliciterque valere, et fadat me R[everendissimo] D[omino] Nostro seruicia mea commendata. Ex Varmia octaua Pasce.

N. Coppernic