NICOLAUS COPERNICUS THORUNENSIS - KOPERNIKAŃSKI PORTAL NAUKOWY
NCT » Archives » Letters » Written by Copernicus » Copernicus to Bishop Ferber »

Copernicus to Bishop Ferber - transcription

Frombork, 27 July 1531

Reuerendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Mauritio, Dei gratia Episcopo Varmiensi Domino suo Gratioso atque plurimum colendo

Reuerendissime in Christo Pater et Domine, Domine Gratiose. Post debitam obseruantiae et reuerentiae exhibitionem. Recepi litteras Reuerendissimae Dominationis Vestrae, quas denuo manu propria ad me scribere dignata est, primum admonitionem continentes. Super quibus rogo humillime Reuerendissimam Dominationem Vestram non latere, quod mulier illa de qua Reuerendissima Dominatio Vestra scribit ad me, nullo meo consilio vel facto nuptui data est, sed cum ita euenisset, attento quod illa quondam apud me fideliter seruijsset, ego omni studio et conatu inducere illos nitebar, uti tamquam honesti coniuges in vicem manerent. De quo ausim testari Deum, atque illi, si inquirentur, vtrinque faterentur. Sed cum illa maritum impotentem lamentaretur, quod et ille in iudicio et extra fassus est, frustra laborabam, nam coram domino decano, bonae memoriae nepote Reuerendissimae Dominationis Vestrae, deinde coram venerabili domino custode causam agebam; an igitur hic vel illa, vel mutuo consensu recesserint, non habeo dicere. Sed, quod ad rem pertinet, fatebor Dominationi Vestrae, quod nuper a nundinis Konigsbergensibus hac transiens cum hospita sua ex Elbing mansit in domo mea in alterum diem. Sed cum intelligam malam exinde de me opinionem, ita rem meam ordinabo, ne quis iustam habeat occasionem, qua deinceps, malum de me suspicaretur, praesertim admonente et adhortante Reuerendissima Dominatione Vastra, cui libenter in omnibus obtemperare volo et debeo, cupiens seruitia mea semper esse commendata. Ex Fraumburk XXVII Julij 1531.

Eidem Reuerendissimae Dominationis Vestrae deuotissimus

Nicolaus Copernicus

print form
Mikołaj Kopernik
strona główna
strona główna
BIOGRAPHY
SCIENCE AND DISCOVERY
COPERNICAN REVOLUTION
ARCHIVES
LIBRARY
GALLERY
project
partners
contact