Copernicus to Bishop Dantiscus - transkrypcja
Frombork, 8 June 1536
Reuerendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Joanni Episcopo Culmensi, Domino suo Clementissimo
Reuerendissime in Christo Pater et Domine, Domine Clementissime. Accepi litteras Reuerendissimae Dominationis Vestrae humanitatis plenae et gratiae. Quibus me admonet illius familiaritatis et gratiae, quam adhuc in iuuentute cum Reuerendissima Dominatione Vestra contraxi, quam adhuc tamquam florentem apud se durare intelligo. Sicque me inter suos familiares connumerando inuitare dignata est ad nuptias cognatae suae. Equidem, Reuerendissime Domine, obtemperare debeam Reuerendissimae Dominationi Vestrae et aliquando me praesentare tanto meo domino et patrono. Nunc vero in negocio occupatus, quod mihi reuerendissimus dominus Varmiensis iniuxit, abesse nequeo. Quapropter boni consulere dignetur ipsam absentiam meam et seruare antiquam illam de me opinionem quamuis absentis, cum plus esse consueuit animorum coniunctio, quam etiam corporum. Reuerendissimam Dominationem Vestram in omni felicitate, cui seruitia mea commendo, perpetuo valere cupio. Ex Frauemburg, VIII Junij MDXXXVI.
Nicolaus Copernicus