Copernicus to Bishop Dantiscus - transcription
Frombork, 9 August 1537
Reuerendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Joanni Dei gratia Episcopo Culmensi ac Pomesanensis ecclesiae Administratori, Domino suo Clementissimo
Reuerendissime in Christo Pater et Domine, Domine Clementissime. Opportunitas nuncij Reuerendissimae Dominationis Vestrae mihi oblata admonuit me, vt etiam mearum aliquid litterarum ad Reuerendissimam Dominationem Vestram darem. Accepi his diebus ex Vratislauia nouitates, quas mitto Reuerendissimae Dominationis Vestrae, etsi verea iam antiquas esse apud eandem Dominationem Vestram eo quod litterae datae fuerint XXVII Junij. Priuatim vero scribitur mihi litteras ex curia Regiae Maiestatis Ferdinandi haec continentes, quod rex Persarum instinctu caesaris, papae, et regis Lusitaniae magnis auxiliis Turkam infestat, vt relicta Italia cum expeditione retrocedere cogatur; inter regem Galiae et caesarem pacem firmatam aiunt data relicta ducis Mediolani cum ipso ducatu filio regis Gallorum; nostri id est regis Ferdinandi apud Cassouiam rem bene gerunt eo capto, qui per proditione Cassouiam ceperat, multis ex hostibus trucidatis capta etiam arce munitissima, unde omnis Cassouiae calamitas orta est; Boemi et Moraui iam sunt in itinere; similiter Slesitae passim vadunt in Vngariam, qui forsan, dante Deo, Cassouiam et alia recuperabunt. Dicunt etiam apud nos, quod Weyda petit concordiam certis conditionibus propositis, quae an acceptabuntur, ignoramus adhuc. Et haec in litteris, quae sicut accepi, trado Reuerendissimae Dominationi Vestrae, cui seruitia mea ac me ipsum deuoueo. Ex Frauemburg, IX Augusti 1537.
Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae deuotissimus
Nicolaus Copernicus