Copernicus to Bishop Dantiscus - transcription
Frombork, 25 April 1538
Reuerendissimo in Christo Patri et Domino Joanni Dei gratia Episcopo Varmiensi, Domino meo Clementissimo et plurimum Observando
Reuerendissime in Christo Pater et Domine Clementissime. In negocio illo canonicatuum, quod mihi commisit Reuerendissima Dominatio Vestra, accepto et communicato consilio cum reuerendissimo domino Culmensi visum est non satis maturum esse, vt ad capitulum referatur, nisi prius causa cantoris, quae superuenit, decidatur. Quo facto ad illam proponendam dabitur melior occasio, nisi interim aliud deliberauerit Reuerendissima Dominatio Vestra, cui seruitia mea cupio esse commendata. Ex Frueburgo quinta Paschae 1538.
Eidem Reuerendissimae Dominationi Vestrae deuotissimus
Nicolaus Copernicus