NICOLAUS COPERNICUS THORUNENSIS
NCT » Archives » Letters » Written by Copernicus »

Copernicus to Bishop Dantiscus - transkrypcja

Frombork, 2 December 1538

Reuerendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Joanni Dei gratia Episcopo Varmiensi, Domino suo Clementissimo

Reuerendissime in Christo Pater et Domine, Domine Clementissime mihique in omnibus Obseruande. Adhortationem Reuerendissimae Dominationis Vestrae paternam satis et plus quam paternam agnosco, quam etiam intimo corde suscepi. Et quamuis prioris illius, quam Reuerendissima Dominatio Vestra praesens et in genere habuit, minime oblitus facere volebam, quod monebat; quia tamen non erat facile familiam necessariam ac probam protinus inuenire, propositum erat nihilominus citra festa Pascae illi rei finem dare. Iam vero, ne Reuerendissima Dominatio Vestra opinetur me perendinationis affectare praetextus, restrinxi terminum ad unum mensem, hoc est usque ad festa Natalia; neque enim breuior esse potuit, vt Reuerendissima Dominatio Vestra perpendere potest. Cupio enim pro posse cauere, ne sim offendiculo bonis omnibus, quanto minus Reuerendissimae Dominationis Vestrae, quae meruit, vt a me reueretur, honoretur et plurimum ametur, cui me cum omnibus facultatibus meis deuoueo. Ex Gynopoli, secunda Decembris MDXXXVIII.

Eidem Reuerendissimae Dominationi Vestrae obedientissimus

Nicolaus Copernicus