Modus cudendi monetam (1519-1522) - transkrypcja
Hic insertus est “Tractatus de monetis” Nicolai Copernici
Moneta est aurum vel argentum signatum quo rerum emptarum vel venditarum solutio fit, secundum institutum cuiusque repub[licae] aut eius gubernatoris. Moneta inde orta est, quod in permutationib[us] nec libramento semper in promptu erant, nec lapis probatorius, quo bonitas auri argentiue dignosceretur. Vera monetae aestimatio est, quae paulo minor sitea quantitate, quae ea emi posset, exceptis sumptibus in monetarios impensis.
Haec vera aestimatio tribus modis corrumpitur, aut deterioratur: primo si vitium sit in materia, utpote si plus aeris argento addatur quam oportebat; deinde si in mensuratione vel libratione aliquid deesse deprehendatur; tertio si utrumque concurrat. Vilior etiam redditur moneta ad eius copiam, utpote si vilius argentum ipsum emi possit, quam moneta valeat, itaque tantum monetae cudendum est, quamdiu valori argenti correspondet, item si longe usu detrita sit. Ubi itaque noua cuditur, vetus abroganda est et in officium monetaria permutanda, idque secundum valorem argenti, quod in ea superesse deprehenditur, alias antiqua moneta nouam corrumpit. In Prussia una marca uncialis (lötticht) facit dimidiam libram et tria pondera scotalia (skotgewicht) faciunt unciam. Marca autem continet in moneta 60 solidos. Olim qui erant solidi, nunc grossi dicuntur eorumque octo marcae complectebantur libram unam argenti puri alias feinsilber, hoc est duas marcas unciales (materia enim monetae eius est, ex dimidia argentea, ex altera dimidia aeres). Et fuir differentia inter marcas antiquas et nouas, atque sic inter leues et bonas. Nam antiquae et leues nouis pondere aequales erant: bonitate autem ex dimidia saltem parte ipsis respondebant, quarta enim saltem pars argentea fuit. Atque eiusmodi 16 marcae, quae quatuor libras ponderabant, comprehenderunt unam libram argenti puri, hoc est duas marcas unciales. Postea cum status Prussiae mutaretur et ad ciuitates quoque ius monetandi rediret, creuit pecunia multitudine non bonitate. Tum enim quinta saltem monetae pars argentea esse coepit, quatuor aereae, usquequo marca uncialis pro decem marcis et una libra argenti puri pro 20 marcis emi coepta est. Cum autem una cum noua moneta, etiam antiqua aliquo modo in usu esset, factum est, ut priores noui solidi in scotones euaderent, ita ut eorum 24 marcam leuem constituerent: cum marca communium nouiter cusorum solidorum numero 60, non multo melior esset illis 24. Euanescentib[us] autem scotonibus, eo quod valor eorum etiam in Pomerania et Marchia gratus esset, eo medio reuocati sunt, ut quilibet eorum grossum, hoc est tres solidos valeret: cum bonitate non exsuperarent quindecim nummos. Ita grossi II bonitate ad quintam vel sextam partem tribus solidis deteriores erant. Postea, ut ea res in ordinem redigeretur, solidi etiam leuiores facti sunt, qui cum grossis conuenirent. Ita quotidie ob monetariorum etiam impensas decrescente bonitate monetae, eo res redijt, ut valor solidorum cum bonitate grossorum aequaretur et nunc 12 marcae leues una marca unciali et 24 marcae una libra argenti aestimentur. Sequuntur grossi noui, quorum 26 marcae, pondere duas libras, argento unam libram continent. Itaque breui libra argenti ad 26 marcas et marca uncialis ad 13 marcas redigetur. Optimum ex ea re fructum capiunt aurifabri. Itaque reformatio op[tima] esset, ut saltem ad 20 marcas libra una argenti et uncialis [marca] ad decem marcas redigeretur. Istud fieri posset, si in uno saltem loco ex decreto Senatus Prussici moneta cuderetur communibus impensis, cauereturque, ne ex argenti puri libra plures quam 20 marcae conflarentur in hanc formam: sumantur tres librae aeris et una libra argenti puri, minus dimidia uncia, aut quantum in sumptus monetariorum erogandum fuerit. Ista conflentur in unam massam: fiant inde 20 marcae solidorum, quaei in emptionib[us] referent unam libram argenti, h[oc] e[st] duas marcas unciales. Possent addi scotones ex duabus libris aeris et argenti una, minus dimidia uncia. Ex his monetae fiant, quarum 24 marcam unam constituant. Pro solidis conflari possent semisolidi, quorum quinque unum scotonem efficerent, unus vero quatuor modernis nummis permutaretur.
Secundum hoc institutum autem usus antiquae monetae omnino abrogandus esset, ut in officina monetaria pro 13 marcis antiqae monetae soluantur decem marcae nouorum solidorum siue scotonum. Id damnum semel subeundum esset, ut inde eo maius commodum ad Prouinciam hanc redundaret; sufficeretque monetam intra 25 aut plures annos renouari.
Hoc scriptum anno 1519.